Mysteria Luminosa Sacratissimi Rosarii (Lucis Mysteria)

 

Ab infantia et vita Nazarethana ad publicam Iesu vitam transiens contemplatio ad ea mysteria nos conducit quae peculiari nomine nuncupari licet "lucis mysteria". Re quidem vera, totum Christi mysterium lumen est. Ipse est "lux mundi" (Io 8, 12). Haec tamen emergit pars potissimum publicae vitae per annos, nuntiante Illo Regni Evangelium… Horum quodque mysteriorum est Regni iam instituti in ipsa Iesu persona revelatio.

-Ioannes Paulus PP. II, Rosarium Virginis Mariae


 

1.) Baptisma Iesu Christi apud Iordanem

Mt. 3,13-17:

Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Iesus dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimittit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

 

Meditatio:

Mysterium lucis ante omnia est Baptismus Iordane in flumine. Ibi enim, descendente Christo uti viro innocente qui se pro nobis "peccatum" fecit (cfr 2 Cor 5, 21) in aquam fluminis, aperitur caelum et Patris eum vox Filium dilectum nominat (cfr Mt 3, 13 par), dum super eum Spiritus descendit quem munere eum initiet quod manet.

 

2.) Miraculum in Cana

Io. 2, 1-12:

Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent.  Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea.  Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.  Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.  Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua.  Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: Haurite nunc et ferte architriclino.  Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

 

Meditatio:

Lucis mysterium est signorum initium apud Canam (cfr Io 2, 1-12), cum Christus in vinum aquam commutans animum discipulorum fidei recludit propter Mariae intercessionem, credentium scilicet primae.

 

3.) Proclamatio Regni Dei et Invitatio ad Conversionem

Mc. 1,12-15:

Et statim Spiritus expellit eum in desertum. Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio.

 

Mc. 2,3-13:

Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur peccata tua. Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?  Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”?  Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam.  Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: Numquam sic vidimus! Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

 

Lc. 7,36-50:

Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.  Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est. Et respondens Iesus dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.  -- Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?   Respondens Simon dixit: Aestimo quia is, cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti.  Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit. Dixit autem ad illam: Remissa sunt peccata tua.  Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?  Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit; vade in pace!

 

Meditatio:

Est insuper lucis mysterium ipsa praedicatio qua Dei Regni nuntiat adventum atque ad conversionem hortatur (cfr Mc 1, 15), eorum condonans peccata qui humili fiducia ad Eum accedunt (cfr Mc 2, 3-13; Lc 7, 47-48); hoc initium fuit misericordiae ministerii quod usque ad mundi terminum exercere perget praesertim per Reconciliationis sacramentum Ecclesiae suae concreditum (cfr Io 20, 22-23).

 

4.) Transfiguratio Iesu Christi

Lc. 9,28-36:

Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.  Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae, nesciens quid diceret. Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: Hic est Filius meus electus; ipsum audite.  Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.

 

Meditatio:

Suam dein ob excellentiam eminet lucis mysterium illa Transfiguratio quae secundum traditionem in Monte Tabor contigit. Divinitatis enim gloria Christi in vultu erumpit, cum apostolis extra se fere versantibus illum Pater commendat ut eum "audiant" (cfr Lc 9, 35) atque cum Illo se praeparent ad dolorosum Passionis tempus transigendum unde ad gloriam Resurrectionis cum Illo adveniant vitamque a Spiritu Sancto transfiguratam.

 

5.) Institutio Eucharistiae

Io. 13,1:

Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

 

Mt. 26,20-28:

Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est. Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: Numquid ego sum, Domine? At ipse respondens ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.  Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi?  Ait illi: Tu dixisti. Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: Accipite, comedite: hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.

 

Meditatio:

Lucis postremo mysterium est Eucharistiae institutio, qua cibum se reddit Christus Corpore ac Sanguine suo sub panis et vini signis suam testatus dilectionem in homines "in finem" (Io 13, 1), quorum in salutem se mox oblaturus erat in sacrificio.


Hisce in mysteriis, excepto Cananensi eventu, in umbra manet Mariae praesentia. Leviter tantum indicant Evangelia praesentiam quandam eius hoc aliove praedicationis Iesu tempore (cfr Mc 3, 31‑35; Io 2, 12) neque quidquam de ea forsitan in Cenaculo adstante cum Eucharistia institueretur. Tamen munus ipsum quod apud Canam absolvit totum quodammodo Christi iter comitatur. In ipsius ore Canae iam invenitur revelatio, quae a Patre recta via edita est in Baptismate apud Iordanem quaeque a Ioanne Baptista est repetita et haec magna evadit monitio materna quam omnium temporum Ecclesiae Ipsa aperit: "Quodcumque dixerit vobis, facite" (Io 2, 5). Haec praeterea hortatio quae verba Christi signaque inducit publicam per Eius vitam, quasi picturae fundum Marialem statuit omnium "lucis mysteriorum".


Assembled by Alan Phipps.